- CELLA Balnearum
- CELLA Balnearumapud Veteres triplex erat, Frigidaria, Tepidaria et Caldaria: Οἴκους et οἰ κήματα Graeci vocant. Quibus addit Salmasius Cellam assam et Cellam Unctuariam: quarum omnium meminit Dialogus Hadriani Imperatoris cum Epicteto, Prima Caldaria: secunda Tepidaria: tertia Unctuaria: quarta Assa sudatoria: quinta Frigidaria. Ubi tamen in ordine oecorum a reliquis Auctoribus, in descriptione balnearium harum cellarum, primam semper Frigidariam, postremam Caldariam collocantibus, receditur. Sed in balnearum dispositionisbus ita cellae cum aedificatae fuisse videantur, ut primô et summô locô statuerentur Frigidariae, mediô Tepidariae, tertiô et ultimô Caldariae, iuxta naturam scil. aquae decurrentis, quae de Piscina in Frigidariam, inde in Tepidariam, atque hinc in Calidariam, influebat; secundum lavandi vero usum et consuetudinem, post balnea calentia et sudationes, in frigidam descenderent et frigidariam omonium postremam usurparent: haec causa est, quare Auctor Dialogi huius Frigidariam quintam nominârit, quartam Assam sudatoriam; nam ab assa sudatione ad frigidam exibant, uti docemur a Petronio et Seneca, Ep. 87. Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 17. Vide harum Cellarum quamque suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.